# De natura libri V 327

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/327

Habet enim neruosum genus eiusmodi spiritum innatum, qui continuum & simile nutrimentum requirit. Is, vti sępius diximus, est principium sensus atque motus: cuius principiu in cerebro collocamus, & praecipue quidem in eius basi, in qua medullę spinalis & septem parium neruorum principium est, per quos species omnes sensiles recipiuntur, speciesque motus transmittuntur. Quidam instrumentum sensus communis & phantaliae septum priorum cerebr ventriculorum esse dixerunt: quòd illud perspicuu sit atque lucidum: vnde quoque speculum est nominatum. Sed cùm sensus exteriores desinant in sensum communem per neruos, nullus netuus ad speculum vsque sese extendit: uerum omnes desinunt in superficie cerebri membranarum. Quòd si verò rectè consideremus, videtur temperamentum potius animali facultati, at conformatio temperamento; fa cultatique, tum naturali, tum vitali cerebri seruire: Quatuor enim elementorum formę, vel qualitates, certis quibusdam analogijs in vnum conspirantes has monia quandam constituunt, cum qua numerus harmonicus animę se coniungit in vnum: fitque mutuus vtriusa consensus atque concentus, ex animę, necnon elementorum qualitate: in quo concentu facultatum essentia consistit: quę propterea pro differentijs temperamen torum sunt diuersae. Sed pro conformationis differentia, varia quoque sunt temperamenta.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
