# De natura libri V 328

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/328

Nam quatenus partes hac aut illa magnitudine, numero, positione, figura, continuationeque conspirant in vnum, fit varia quoque qualitatum mistura. Igitur in cerebro diuersissimae particulę sunt, quarum compositione, confluentibus singularum qualitatibus, constituitur to tius temperamentum, cuius concentus afficitur affectionibus instrumentorum externorum, oculorum, aurium, à sensilibus externis, per media accommodata. Affectionem autem anima percipit, quatenus est eius quod afficitur, cerebri scilicet, forma: nam quoad est aliorum instrumentorum forma, non sentiendi, sed alterius generis, velut altricem, aut vegetatricem facultatem producit. Sensus enim est affectionum extersiorum, quę continuo per sua media trasferuntur, & desinunt in incor poreo quodam animae loco, quem dicimus esse cerebri temperamento natura vicinum. Non autem tam in vna cerebri parte, quam in omnium vel plurimarum, vel eius in qua nerui sua origine ducunt harmonia, videtur sen tiendi facultas collocanda: quae quanquam pro differentijs instrumentorum per singunos sensus est diuersa, in eorum principio praecipuam suam vim habet. Sed cum omnia membra, praesertim praecipua, vitalem & animalem quoque facultatem contineant, ad eam omnes etiam partes sunt accommodatae. Itaque cerebrum perplexum retiformem & choroidem, ex venis & arterijs spiritum atque sanguine tenuiorem accipit in alimonia, & è venis etiam sanguinem crassiorem. Insuper ventriculos quatuor habet, quibus materia vapoLIB. IIII. CAP. VIII. vaporosa & spiritalis contineatur & distribuatur, ac excrementum varium expurgetur. Ea verò concameratione ventriculi sunt constructi, qua machina tota possit optimè sustineri: quemadmodum intueti satis est manifestum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
