# De natura libri V 329

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/329

Anteriores autem ventriculi septo medio distincti sunt: quòd dextrae partes à sinistris debuerint esse diuisae: quodque medij ventriculi duplex esset ingressus, qui choroidis quoque distributioni seruiret, in quem ex diuisis vetriculis & collibus quibusdam distinctis, optimus transitus fuit. quanquam enim speculum admodum pellucidum sit, hoc habet etiam cum alia candida cerebri substantia, tenues in laminas diducta, commune. Medius autem ventriculus testudinaceo corpore tutissimè tectus, superiorique callosa substantia consistens, materia vtilem per foramen, sub gluthijs & testibus ad posteriorem & vltimum ventriculum securissimè trasmittit: qui superiori parte cerebellum cum vermiformibus processibus, inferiore verò superiorem medullę spinalis excauatam partem habet. Hic autem quartus & vltimus cerebri ventriculus absolutissimam materiam recipit, ac per omnes ferè neruos in totum corpus transmittit: quae quidem à temperamento cerebri tum concoquitur, tum elaboratur. Et quoniam & hîc excrementa varia proueniunt, ad eos expurgandos constructio cerebri summam api titudinem est consecuta. Nam per caluariae suturas noxij multi vapores purgantur, veluti iam dicebamus, & per tractum, inter callosum corpus &

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
