# De natura libri V 330

Nicolas Biese, De natura libri V, 330. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/330

Nam ad prin cipium sentiendi mouendique nihil desideratur, siue temperamentum, siue reliqua conformationem consideremus. Ad vita etiam ea sunt instrumenta, quibus nihil melius possit excogitari. Quantum ad facultatem vegetatricem omnia quoque sunt absoluta, quibus alimentum necessarium trahatur, retineatur, concoquatur, distribuatur: singulis partibus apponatur, adglutinetur & assimiletur. Sed principium om nium facultatum animalium est in spiritibus pręcipuè collocatum: qui quanquam inter se similes, triplici tamen genere sunt distincti: inter quos hic, de quo nunc agimus, tenet longè principatum Quanquam enim spiritus omnis est aëreae igneaeque naturae, cum qua caelestium corporum qualitates quoque sese coniungunt, is qui seruit animę vegetatrici crassior est: cum quo sese multa vaporosa substantia commiscet: tenuissimus, purissimus, maximeque aethereus est il le, qui sensus est instrumentum: per quem sensiles species, quae delicatissimae sunt, vltro citroque facilè transmittuntur: quod per tenuissima corpora quaeque facillime similitudinem suam producunt, quae crassitie facilè tum retineatur tum intercipiatur. Sed hactenus pro instituto saris multa, quo facultatem animalem melius intelligeremus, de cerebri constitutione dixisse videmus. Animalis facultas in sentientem atque mouentem, & sentiens in internam & externam est diuisa. LIB. IIII. CAP. IX. De quibusdam venis, arterijs, atque neruis. CAP. IX. Erum quoniam facultas animalis per

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
