# De natura libri V 333

Nicolas Biese, De natura libri V, 333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333

Ab axillari verò descendit & alia vena: cuius tres aut quatuor rami, cum tribus aut quatuor propaginibus venae sine pari, perforatis inter tertiam & septimam costam inter costalibus musculis, coniun guntur: quibus quinque costae superiores nutriuntur. At pulmo commodè per venam alitur arterialem, quae continet, motu cordis atque pulmonis, sangui nem attenuatum: qualem eius substantia requirebat. Arterialis verò vena circa basim cordis cum euidenti canali, quo pulmo foetus in vtero nutrimentum trahit, deprehenditur esse coniuncta. Cor interius alitur sanguine, qui ventriculis eius continetur: is enim est ei familiaris: exteriùs alitur per venas & arterias, quas σιφαναίαs vocant. Renum interna per emulgentes nutriuntur: dextrique renis membra. na venam ab emulgente, sinistra verò à caua vena tenet. Cùm enim interna sinistri renis serosiori, dextri verò crassiori sanguine nutrirentur, par erat, vt hanc differentiam exteriora permutarent, ac ad quandam aequabilitatem redigerent. At vesica, partesque generationis, à proxima venae cauae parte suos ramos habuerunt. In feminis venae & arteriae diuisae feruntur ad vterum, vasaque superiora cum inferioribus coniuncta, in vteri fundum inferuntur, & vteri dextri quaedam vasa, cum sinistris, ad arctiorem sympathiam & commodiorem foetus alimoniam, miscentur. sic omnia sanguinis crassioris alimentum sunt consecuta. Nam crura quoque à vena caua primò bifariam, deinde multis propaginibus diuisa, tam multum sanguinem obtinuerunt, quàm desiderare potuerunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
