# De natura libri V 335

Nicolas Biese, De natura libri V, 335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/335

tatur atque constringitur motu cordis, ne sit aëris attractioni impedimento: quod quidem impedimentum subitum suffocationis periculum afferret. Hęc Venarum de venis & arterijs sufficiant hoc loco: quae quòd mi & arteriarum osci tuis osciculis materiam, quam continent, communicet, culahinc intelligere licet, quòd vena vel arteria quapiGal. lib. magna diuisa ex vtrisque copiosus effluat sanguis. quod sau ξυῤρέια γαρ μῖα, ξυμπνοία μία, ξυμπάθεα πάντα. Nam vnus ia. mar. comt. confluxus vena conspiratio, omnia cosentanea sibi sunt in humano corpore, quemadmodum Hippocrates scriptum reliquit. Sic duplicis sanguinis, tenuioris scilicet & crassioris, confluxu, corpus vniuersum ad sui tum conseruationem, tum incremen tum irrigatur: per neruos verò particeps fit animalis facultatis: quorum diximus esse principium ceNeruorum rebrum & spinalem medullam. Disseminantur vedescriprò partim in musculos, motus & sensus, ac in relitio. quas partes solius sensus causa. Nam pręter eos, qui suam originem à cerebro ducunt, inter singulas vertebras spinae, propagines vndique ductibus breuissimis & tutissimis ad singulas partes distribuuntur, quae sunt ab earum rerum peritis exactè descriptae. Neruorum Inter neruos verò cerebri, sextum par, sensus sopar sextum, lius causa, multis modis distribuitur in partes subiectas: lectas: in primis magnis propaginibus in os ventriculi: deinde secundum radices costarum, ac insuper in pulmonem atque cor. At circa basim cordis vbi vena arterialis incipit, & est meatus insignis arterialis in embryone qui coniungit dictam venam cum arteria aorta, mirabilis est plexus neruorum, à quinque propaginibus suam originem ducens: prima quidem à ramo magno nerui sinistri sexti paris: secunda è duabus propaginibus in eodem latere sinistro: tertia à ceruice plexuque sexti paris dextro, qua recta tendit ad cor: quarta à neruo eiusdem paris sexti, qui sinistrum recurrentem conslituit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
