Latin
339
Nicolas Biese, De natura libri V 339
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est etiam quòd species densata in spiritibus haereat, quodque melancholici speciem quantumuis absurdam, diutiùs medirentur atque versent. Cùm ergo quae continentur hac naturâ, vel formae, vel similitudines for marum sint, vt interim quantitatem &comparationem rerum praetermittam, similitudines quaedam crassiores adhaerent corporaturae subiectae, quae tum eius qualitates appellentur, quaedam potiùs transmitruntur, &species vocantur, ac à rebus externis per instrumenta sensuum versus sentiendi principium transmitruntur. Quamuis autem aliquo modo principium affici sit necesse, non tamen violentae sunt eius affectiones, quemadmodum nec aëris colore, à quo tamen oculi euidentius afficiuntur. At cùm anima sit eius propria forma vel leuissimas quasque concipit affectiones idque propria quadam affectione, vel perfectione, &affectionem animae, naturâ conuictae, ab affectionibus sui corporis, nos sensum appellamus. Verùm affectiones corporum diuersae sunt, &quaedam anima proxime mouent, aliae verò per media quaedam accommodata: illas sensus internos, hos autem sensus externos appellant. Non quòd exterius positi sint, sed quòd ab anima longiùs distent: quae quanquam in teto corpore sit tota, quia praecipuas operationes per instru menta, quae sunt in partibus corporis interioribus exercet, in ijs potius esse putatur. Exterior verò sen sus per instrumenta ferè exteriora fiunt, in quibus oculos, aures, nares, natura collocauit: nam lingua quodammodo ambigere videtur.