# De natura libri V 340

Nicolas Biese, De natura libri V, 340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/340

At tangendi sensus per totum corpus, paucis partibus velut ossibus, exceptis, est diffusus: qui tamen inter externos recensetur: tum quòd etiam exterius positus sit, tum quòd per medias affectiones animam afficiat, vel saltem per media quaedam, nimirum neruos affectionem suam intrò transmittat. Sed nos de sensibus externis, tanquam nobis notioribus, primò dicamus, & postea sensus interiores explicemus. Inter sensus externos visus principatum tenet, cuius cuidentia nobis est etiam admodum manifesta: quem propterea primò loco perpendemus. De visu. CAP. XI. Vm verò sensus omnes circa suum obiectum versentur visui proprius est color: qui tamen oculos sine lu mine afficere nequit. Est autem lumen species & similitudo formae corporis eius, quod lucidum appel lant per medium accommodatum effusa: cuius speciei principium, quatenus est qualitas in ipso corpore lucido, quae tali modo nostros oculos afficere potest, lux vocatur. At corpus per quod lumen transmittitur perspicuum, & quia per illud lumen transfertur idem pellucidum appellatur. Quatenus verò lumen per corpus pellucidum inciditin superficiem terminati corporis & opaci, varios producit colores: à quibus rursus per diaphanum visus instrumentum affectum, & per instrumentum sensus communis, corporis formam animam scilicet, afficiens, ita demum per oculos ad energiam excitat videndi potentiam aut facultate. Sunt LIB. IIII. CAR. X. Sunt autem oculi in editiori anteriorique corporis parte constituti, quo tutiores sint, & obuia quaeque magisque procui comprehendant.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
