# De natura libri V 341

Nicolas Biese, De natura libri V, 341. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/341

Quemadmodum verò diximus cerebri partes in vnam harmoniam temperamentis suis conspirare: hoc etiam de visus instrumento, nimirum oculo, iudicare debemus: cuius omnes partes, per quas color, quamuis diuerso modo, transmittitur, perspicuae sunt: anterior scilicet corneae tunicae portio, humor aqueus, arachnoides tunica, crystallinus atque vitreus humor, & insuper ea tunica, quam amphiblistroidem vocant: quae tamen iam minus perspicuitatis & plus candoris, at optici nerui plus etiam opacitatis habent. Verùm ex omnibus vnus prouenit concentus, qui secundum similitudinem & varietatem rerum externarum commoueatur à colore, similiterque commoueat etiam ipsum principatum sentiendi, per neruos opticos, tanquam per medium accommodatum. Si verò planè perspicui, velut aër, oculi facti fuissent, per eos citra euidentem affectionem species colorum transmitterentur. At oportebat constitutionem eorum à coloribus manifestè mutari necnon ipsam percipi mutationem, atque adeò crassiori substantia partes illas oculorum constare: inter quas tamen arachnoides tunica, necnon humor erystallinus, principatum tenet: quae tam densae sunt, vt afficiantur, tamque perspicuae, vt colorem recipiant, & etiam eum vnà cum affectione propria transmittant ad sensum interiorem. Quanquam autem eadem aptitudo sit in partibus alijs iam enumeratis, tamen in his duabus euidentius apparet: quibus omnes aliae quodammodo seruire videntur. Nam cornea tunica tres continet humores & spiritus qui alioqui difflucR uii fluerent & dissiparentur. Insuper adnata tunica septemque musculi, totum oculum comprehendunt, & omni generi motus reddunt accommodatum. Aqueus humor etiam arachnoidem & humorem crystallinum, necnon alias partes vicinas alit: quemadmodum & vitreus humor. Amphiblistroides & nerui optici, harmoniam oculorum, cum harmonia cerebri, in mutuum consensum & affectionis concentum media quadam sua substantia connectunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
