# De natura libri V 344

Nicolas Biese, De natura libri V, 344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344

At oportet, vt euidenter oculos afficiat, quidquid videtur. afficit autem ad oculos rectà mistum. Rectà mittitur etiam aliunde reflexum. alioqui verò lumen oculos afficere nequit: & hinc est, quòd aërem nisi tam densum & nebulosum vt lumen reflectat, non cernamus. Quidquid autem lumen reflectit, cùm eatenus opacum sit, vlteriorem intercipit rerum conspectum: quoniam nec colorem lumenue, nec qualitatem visoriam perinde transmittit. Ita nebulis & solidioribus corporibus vlteriorem rerum intuitum impediri videmus. sunt tamen quaedam velut vitrum, & aqua, quae lumen partim transmittunt, partim etiam reflectunt. Necesse verò non videtur ad visum, vt perspicuum à lumine sit affectum: cùm nos ipsos in speculo, quod in obscuro loco posirum sit, cernamus: sed est satis, in superficie colorata lumen esse, quod vel emittitur è corpore lucido rectà per tenue diaphanum ad oculos, vel priùs incidit in superficiem corporis, quod ea superficie dicitur esse terminatum: & hoc rursus, vel perspicuum est, sed crassius, vt aqua, vitrum, vel opacum, veluti terra, lignum; vnde tura rursus lumen reflexum per corpus perspicuum vt aërem, oculos afficit, cum ea qualitate, quam vel in opaci, vel superficie perspicui crassioris acquisiuit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
