# De natura libri V 346

Nicolas Biese, De natura libri V, 346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346

eo verò suo lumine se per diaphanum, etiam tenebricosum ad oculos transmittere potest. proprio suo lumine nos afficiunt, ignis, stellae, ligna putrescentia, piscium ossa nitedulae: sed pleraque sine externo, velut ignis aut solis, lumine non cernuntur: quod quidem si rectè consideremus, potius actus termini, corporis opaci, quàm perspicui, esse videtur. quamuis enim per corpus perspicuum transmittatur, atque adeò in eo versetur, nouum actum, oculos saltem afficientem in eo non producit: vnde nec, propter illum, actus corporis perspicui lumen dici meretur: quod quidem semper ad oculos refertur. Definimus itaque potius lumen qualitatem corporis lucidi, quae per affectionem, quam concipit in termino superficieque corporis opaci, visum afficere potest. Si quaerat aliquis, quomodo, cùm lumen suapte natura visibile non sit, per aërem, stellae, quae lucem inuisibilem habent, cernantur, dicam id fieri, non in perspicuo puro, sed crassiori lumen reflectente, atque adeò in hoc aëre inferiori: cuius etiam diuersae constitutiones diuersum colorem reddunt: qui semper fit in corpore terminato, à quo lumen reflectatur. Itaque color definitur actus perspicui in superficie corporis terminati. non quòd perspicuum actum lucis in superficie terminati suo contactu, concipiat: sed quod eum ad oculos, quos contingit, transmittat; & eatenus etiam lumen actus perspicui dici quoei quodammodo potest. potiùs tamen color est in superficie corporis terminati: & ob id definitur etiam corporis extremum: non quod idem cum superficie sit, sed quòd sit in superficie: quae iam verè terminati corporis est extremum: cuius actus, quoad perspicuum eum ad oculos transmittit, color verè nominatur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
