Latin
347
Nicolas Biese, De natura libri V 347
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplex autem actus hic in vnum à lumine conuenire videtur: quemad modum in reliquis quoque sensibus contingit: primus in superficie corporis terminati: secundus, per diaphanum, in oculis, quos color, hoc est lumen, ab his imis corporibus affectum, per diaphanum ipso contactu sic afficit, quemadmodum ipsa corporis terminati superficies est affecta. Oculi nempe, quemadmodum &lumen, colorum exu pertes sunt: cumque lumine tantam habent affinitatem, vt &ipsi luminis affectionibus afficiantur. Tres autem praecipuè sunt varietatis colorum causae, corpus subiectum, in quo sunt, perspi, cuum affectum, &corpus lucidum: si purum lumen non emittit, sed colore quopiam imbutum. Cùm verò tenebrae priuatio luminis sint, inter eas &lumen sunt omnes colores: inter quos niger &fuscus ad tenebras, albus ad lumen proximius aecedit: caeruleus &viridis medium quendam locum tenet: &quicunque cum lumine maximè conueniunt albedini magis sunt propinqui. Conueniunt vel propter aequabilitatem temperaturae, vel propter compositionis formam substantialem, vel propter ignis, aëris &aquae, maximè tamen ignis, misturam. Sed de colorum causis &differentijs scriptum est in Timaeo Platonis. nec est eorum tractatio praesentis loci: quo quaerimus in quo praecipuè vis videndisit collocata. dibzy G Google An ex oculis radij visorij mittantur. CAP. XII. N verò colorum species in oculos illabantur, vel potiùs radius aliquis visorius ex oculis emittatur, hîc quaeri posset. Aristoteles interdum radium ex oculis emitti tradit: vt dum rationem iridis ex opticorum sententia describit: qui visum ad rem vsque conspectam extendunt.