# De natura libri V 347

Nicolas Biese, De natura libri V, 347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/347

Multiplex autem actus hic in vnum à lumine conuenire videtur: quemad modum in reliquis quoque sensibus contingit: primus in superficie corporis terminati: secundus, per diaphanum, in oculis, quos color, hoc est lumen, ab his imis corporibus affectum, per diaphanum ipso contactu sic afficit, quemadmodum ipsa corporis terminati superficies est affecta. Oculi nempe, quemadmodum & lumen, colorum exu pertes sunt: cumque lumine tantam habent affinitatem, vt & ipsi luminis affectionibus afficiantur. Tres autem praecipuè sunt varietatis colorum causae, corpus subiectum, in quo sunt, perspi, cuum affectum, & corpus lucidum: si purum lumen non emittit, sed colore quopiam imbutum. Cùm verò tenebrae priuatio luminis sint, inter eas & lumen sunt omnes colores: inter quos niger & fuscus ad tenebras, albus ad lumen proximius aecedit: caeruleus & viridis medium quendam locum tenet: & quicunque cum lumine maximè conueniunt albedini magis sunt propinqui. Conueniunt vel propter aequabilitatem temperaturae, vel propter compositionis formam substantialem, vel propter ignis, aëris & aquae, maximè tamen ignis, misturam. Sed de colorum causis & differentijs scriptum est in Timaeo Platonis. nec est eorum tractatio praesentis loci: quo quaerimus in quo praecipuè vis videndisit collocata. dibzy G Google An ex oculis radij visorij mittantur. CAP. XII. N verò colorum species in oculos illabantur, vel potiùs radius aliquis visorius ex oculis emittatur, hîc quaeri posset. Aristoteles interdum radium ex oculis emitti tradit: vt dum rationem iridis ex opticorum sententia describit: qui visum ad rem vsque conspectam extendunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
