Latin
350
Nicolas Biese, De natura libri V 350
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque quoad ignea sunt &spiritalia, lumen emittunt, quod in externo perspicuo cum externo lumine se coniungit, ac concipit &transmittit externi proprijque luminis affectiones. Cur alij propiora, alij remotiora meliùs cernant. CA. P. XIII. Vod autem quis obtusiùs, cùm remota, tum etiam propinqua videat, &alius eadem remota nullatenus, aut vixdum, propinqua verò clarius, quàm alter, cernat, referunt ad easdem causas, quòd nimirum alter spi ritus habeat multos, qui se procul extendant, alter verò puros, quibus propterea perspicue cernat, sed tamen paucos, qui non possint ad remota peruenire. Nos etiam aliquousque lucem oculorum elabi antea dicebamus, non tamen eam ad rem vsque conspectam per multa miliaria peruenire, sed occurrere lumini è facie rerum resilienti: cuius qualitatem lumen excipiat, &ad oculos transmittat. Species autem omnes dimensione spatij, per quod effunduntur, tandem adeo languescunt, vt lucem visoriam ex oculis emissam euidenter afficere non possint, maximè si haec, cùm pauca sit, procul ad illas non extendatur. Nam quantò copiosior atque purior est, sese longiùs ex oculis effundit, &tantò citiùs in eam incidit species coloris, à qua afficiatur: quantoque magis fuerit clara, tantò manifestius afficitur. Ita qui multam ac splendidam lucem visoriam emittunt, &procul &clarè cernunt. Multa verò lux &splendida fit à multo puroque spiritu: quamuis hîc hic &humoribus, &arachnoidi tunicae, necnon amphiblistroidi, corneaeque parti anteriori visorioque neruo multum est tribuendum: quae quidem omnes oculi partes spiritum atque lucem producunt, continent &transmittuna: quòd tamen etiam haec perspicua sint spiritibus potius referre debent acceptum.