# De natura libri V 351

Nicolas Biese, De natura libri V, 351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/351

Constituamus igitur, exempli gratiâ, duos oculos eodem loco, è quorum centro duae rectae lineae ducantur, ad duas res conspectas, alteram remotiorem, alteram verò propiorem: sic vt altera, quantò remotior, tantò sit alteri maior: vnde fiat, vt ijsdem ambae, non vna maioribus, altera verò minoribus angulis videantur. His itaque ex hypothesi constitutis, saepe fit, vt vnus remotiorem nullatenus, propiorem autem euidenter, alter autem remotiorem quidem, sed propiore minus euidenter, quàm prior, cernat. Hîc res quae videntur ab vtroque sunt caedem, necnon spatium medium, & etiam anguli quibus vterque videt. Oportet igitur videndi differen tiam ad oculorum differentiam referre, & quidem. vt ex ijs quae iam diximus constare potest, ad spiri. tus, qui oculis continetur, mensuram & qualitatem cuius vis in vicina diuerso modo diffundatur. Nam quoad alioqui quis habeat meliorem interiorem oculorum temperaturam, melius non propinqua tantùm, sed etiam remota videbit: à conformatione verò nulla potest prouenire differentia tam magna, qua quis vel remotiora vel propinquiora melius cernat. Nam quod vnus angustiorem pupillam aut crystallinum humorem habeat, nihil affert ad praesentem considerationem; qua quaerimus, cur alius vicina, alius verò longinqua melius cernat: cum vterque speciem vtramque concipiat angulis ijsdem, & differentia temperaturae non officiat, vt quis propinqua deterius cernat: cum ipsa sit in singulis cuiusque prospectibus, cum propinquis, tum remotis, eadem, nec propinquitate vel longinquitate mutetur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
