# De natura libri V 352

Nicolas Biese, De natura libri V, 352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/352

Quapropter haec videndi differentia qua vnus propinqua; alius remota, melius cernit, potiùs ad spiritus, vt iam dicebamus, & quidem ad multitudinem crassitiemque vel ad eius paucitatem & puritatem sidetur esse referenda: qui quidem vel lucidam suamvim: procul; sed minus perspicuè, vel breui spatio, verum puriorem effundit: vnde fit, vt ille quae magis procul sunt; hic quae propinqua melius cernabaquamnis ad hoc ipsum oculorum reliqua temperatura multum valet: quae quoque lucem suam effundere potest. Nam & humores perspicui splendidique sunt, & etiam tunicae, per quas species deferuntur: quod tamen quoniam potiùs est eorum spiritali substantiae acceptum ferendum, hanc cernendi differentiam ad spiritum referendam esse putamus. Dicet aliquis, quòd senes, quae sunt paulò minutiora, si sunt paulò remotiora, melius videant, alia ratio quaereda: quia copiosiorem quam inuenes spiritum non habent. verùm nec isti quam iuuenes, remotiora, sed ea melius vident, quam ipsimet eadem propiora: quod etiam omnibus accidit, qui obiectum nimis admouent pupillae: quoniam radij visorij, qui dicuntur ex vtriusque pupillae centro, propter obliquitatem in vnum punctum, rei nimium vicinae, coire non possunt: nec etiam dum obiectum nimis prope oculis admouemus splura puncta, quibùs aliquid secundum rectas lineas videmus, incidunt in crystalloidem, sed potius in aqueum humorem: ex quo reflexa cuncta multò obscurius cernuntur. Insuper hîc mutua quaedam cum actio, tum affectio desideratur, & quidem LIB. IIII. CAP. XIII. dem secundum certam analogiam. Quemadmodum autem in globis, sagittis & alijs, quae vi mouentur, accidit, vt ad aliquod spatium, vim & vehementiam motus acquirant, quo continuo languescat: simile quiddam hîc fuerit intelligendum: proptereaque necessarium est rem conspectam ab oculis iusto spatio distare: quo coloris species mos tu vim acquirat: & etiam oportet in senibus videndi lucem paulò longius progredi, quo spatio vim adepta speciem occurrentem euidenter apprehendat: quae tamen vlterius procedens obscuretur & extinguatur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
