# De natura libri V 353

Nicolas Biese, De natura libri V, 353. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/353

quod omnia certis, naturaeque suae consentaneis cum incrementi, tum decrementi terminis sint circumscripta. Itaque cum iuuenes & citiùs, & remotiùs aliquid comprehendant, propter radij visorij robur, senes etiam specillis eum coguntur confirmare: qui natura quoque corroboratur vueae tunicae nigrescente coiore, necnon angustia pupiliae: proptereaque videmus mydriasi, seu dilatatione pupillae, laborantes, & vueam tunicam dilutioris coloris habentes, visu minus valere: quemadmodum & eos, qui crystallinum humorem habent pupillae nimis vicinum: quòd interna lux ab externa dissipetur, quemadmodum & ex alijs luminibus, vt ignibus, candelis, expositis Soli, facile cognoscere licet: & quòd non in vnum collecta, sed distracta, potius. emittatur. hinc fiunt illi nyctalopes, qui minus interdiu, quàm noctu, temporeque sereno, quàm nubilo cernut. Angustia verò pupillae visui non potest obesse, nisi tanta sit, vt angulum videndi non transmittat ad crystallinum humorem. quanquam vix esse tam angusta potest, quin saltem vnam mediam lineam per centrum pupillae recta mittat, in qua praecipua yis est videndi: cuius cum oculo S ij motu, eaim quę incidit distinctè cernamus. alijs verò radijs visorijs, qui sunt in circuitu radij medij, alia pariter, quae sunt circumposita comprehendimus, sed obscurè: quae quidem excludere potest angustia pupillae: excludere etiam potest externam lucem, à qua commoderata operaepretium est internam corroborari: & insuper angustia pupillae conspectum ad latera intercipit, quem frequenter vtilissimum & necessarium esse constat. Cur. omnia vel maiora, vel minora cernantur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
