# De natura libri V 354

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/354

CAP. XIIII. ED cum maioribus angulis omnia Smaiora, minoribusque minora videantur, quemadmodum mathematici demonstrant: vnde fit etiam, vt appareant quae sunt remotiora minora: quaeri potest, qui fiat, quòd quibusdam omnia maiora, quam verè sint, minorave putentur: cuius quidem causa, tametsi communem sensum, quia tamen per oculos eum attingit, hîc à nobis exponenda videtur. veram magnitudinem intelligo, quae superficie rerum extrema continetur, & suam longitudinem atque latitudinem habet, certis lineis & diametris dimensam. Hae verò lineae punctis quibusdam finiuntur, à quibus ad oculorum centrum rectae lineae ducuntur: in quo centro comprehendunt angulum, qui mensuratur linea subtensa, quae duobus punctis, vti iam dicebamus, in superficie rerum continetur, & nobis exhibet veram dimensionem: dum medius oculorum radius secundum cam lineam ab vno extremo in aliud dimouetur: LIB. IIII. tur: quam etiam tactilis instrumenti motu deprehendere licet: si quis manum transferat per totam corporis, quod conspicitur, dimensionem.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
