Latin
CAP. XIIII
Nicolas Biese, De natura libri V 359
Unproofread scanNot analysed yet
Adem videtur etiam esse ratio reliquorum omnium instrumentorum sentiendi: quae propriam affectionem per neruos ad suum principium, sensum scilicet communem, basimque cerebri, vel potius ipsam speciem affectionis transmittunt. Sed in visu, auditu &olfactu duplex medium est: vnum inter id quod speciem emittit, &instrumentum sentiendi, quod afficitur: alterum inter sentiendi principium &hoc externum instrumentum. atque haec omnia videntur inter se pulcherrima quadam analogia consentire. Qualis enim à temperatura rerum affectio lucis in superficie corporis opaci, talis &ab affectione lucis affectio prouenit oculorum: rursus quale vnum medium ad vtrumque extremum tale quoque &reliquum. vt enim aër aptitudinem habet transmittendi coloris è superficie corporis opaci in superficiem oculi vnde quoque diaphanes appellatur: sic etiam neruus opticus aptitudinem habet, qua oculi affectionem ad principium sentiendi transmittat quem S V. quem ob id instar aëris perspicuum esse necessan rium non est, sed ad differentiam illius ex quo, ad quod, &insuper ad differentiam eius quod transmittitur, eum decet esse diuersum. Vna species affectionis, lucis scilicet, ex superficie corporis opaci mittitur, altera ex oculo: illa versus oculum haec versus principium videndi.