# De natura libri V 359

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359

Adem videtur etiam esse ratio reliquorum omnium instrumentorum sentiendi: quae propriam affectionem per neruos ad suum principium, sensum scilicet communem, basimque cerebri, vel potius ipsam speciem affectionis transmittunt. Sed in visu, auditu & olfactu duplex medium est: vnum inter id quod speciem emittit, & instrumentum sentiendi, quod afficitur: alterum inter sentiendi principium & hoc externum instrumentum. atque haec omnia videntur inter se pulcherrima quadam analogia consentire. Qualis enim à temperatura rerum affectio lucis in superficie corporis opaci, talis & ab affectione lucis affectio prouenit oculorum: rursus quale vnum medium ad vtrumque extremum tale quoque & reliquum. vt enim aër aptitudinem habet transmittendi coloris è superficie corporis opaci in superficiem oculi vnde quoque diaphanes appellatur: sic etiam neruus opticus aptitudinem habet, qua oculi affectionem ad principium sentiendi transmittat quem S V. quem ob id instar aëris perspicuum esse necessan rium non est, sed ad differentiam illius ex quo, ad quod, & insuper ad differentiam eius quod transmittitur, eum decet esse diuersum. Vna species affectionis, lucis scilicet, ex superficie corporis opaci mittitur, altera ex oculo: illa versus oculum haec versus principium videndi.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
