# De natura libri V 365

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/365

Ita metalla videmus esse sonora, praecipuè quę sunt maximè pura: quaeque scoriam multam & sordes habent, obscurum reddunt sonum. A visui namque, nimirum. euidentiori, transferuntur saepe rerum appellationes. Aequabilitas etiam continuatioque corporis sonum efficit pleniorem, diuisio verò confractum, interruptum, adeoque obscurum, atque scabrum: vt in campanis fissis intelligere licet. Non enim ita se potest extendere collisus species, per diuisam, difiiunctam, diuersique generis corporaturam. Itaque scimus fonum corporis, quatumuis sonori alterius corporis contactu penitus obscurari: quòd hoc speciem collisus aequabiliter extendi non sinat, sed noua collisionis specie priorem tanquam interrumpatt vnde frequenter etiam ipsa corpora, quae fragilia sunt, rumpantur: praesertim si vehemetior fuerit collisus: vt si dum campana percutitur aliud illi corpus solidum admoueatur. per continua verò, maximè si dura, sicca; aquabiliter temperata species collisus plenius concipitur & effunditur per medium accommodatum, velut aërem, ad auras. Itaque si quis admoueat eas extremo corporis percussi promptissimè percipiet sonos: et propterea qui in vrbibus obseisis sunt, terrae solent aures admouere, quo pera cipiant strepitum eorum, quae foris geruntur: qui per externae terrae corpus & internae, cum illa continuae, facilius, quam per aërem transfertur ad aures. Sed post continuum aër, corporibus percussis contiguus, collisus speciem facillimè concipit atque transmittit, nec etiam eam, quia non collidit, sed potius ipse colliditur, interrumpit. Quòd si verò non tantum cum alijs, sed ipse primus collidatur, vt à tonitruis tormentisque pellicis, tunc maximus excitatur sonus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
