# De natura libri V 366

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/366

Si corpus quod colliditur magnum fuerit, sonus implet aures: qui, quoniam magna pondus quoque afferre solent, grauis appellatur: acutus contra penetrabilis est, quemadmodum corpora, quoad sunt acuta. Si rotunda sint intus concaua, collecta percussionis species exitum sibi quaerens, per corpus accommodatum, aërem scilicet, concauo corporis spatio detentum, pleniùs effunditur, & potentius aures ferit. sed haec satis de sono, cuius exacta consideratio non est huius loci. Medium, per quod sonus fertur Λιηκουτὸν Graeci vocant: Latini proprium nomen non habent: nam peraudibile; quemadmodum perspicuum, nobis dicere non licet. Est autem διηκουστὸν illud corpus, per quod sonus ad aures defertur: velnti aër. Idem enim corpus diuersas species, vt coloris, sopi & odoris, trasmittere potest. Eius verò corporis formae, huic nimirum consentaneae, diuersae species sensiles innituntur, cum in vacuo nequeant versari, sed adminiculum alicuius substantiae, in qua consistant aut versentur, requirant. Sed media, per quae species feruntur, ab ijs perinde non afficiuntur, quemadmodum prius dicebamus. magis afficiuntur externa sensum instrumenta: quae suam affectionem ad sensum internum & animam vsque transmittunt. Instrumenta quae afficiuntur sono, sunt aures, quae naturalem quandam aptitudinem ad eam affectionem habent, & caoogle LIB. IIII. CAP. XVII. & eatenus in ijs esse dicitur audiendi facultas: quam sonus, earum affectione, redigit in energiam.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
