# De natura libri V 367

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/367

Sunt autem aures tum siccae tum concauae, & aërem quendam in concauitate interna continent, sonora quadam obductum membrana: quae, quemadmodum tympana chordis, sic ipsa quibusdam ossiculis subtendatur, tum vt firmior sit, tum vt plenius concipiat sonum. haec ossicula malleum, incudem, & stapedem vocant. Quanquam enim verisimile non est eam à sono velut membranas tympanorum percussione commoueri, tamen operaepretium est, ad sympathiam, id quod afficitur, cum eo quod afficit, similitudinem quandam habere. Est autem in auditorio meatu membrana diuisa, quo speciem plenius intromittat, & intus est concauitas corpore sicco conclusa, quo species multiplicata resonansque euidentiùs afficiat, vt in echo contingit: ad quod etiam exterius exsculpti sinus non mediocriter conducunt. Denique talem à natura nactae sunt aures constitutionem, quae sono facillimè commoueatur. In eas autem non tantum inseruntur nerui, quinti paris cerebri, sed, vt huic sensui, tanquam praestantissimo, quàm optimè prospectum esset, etiam extertio septimoque pari, capreolis similes, per quos omnes vt per opticos neruos, colores, ad sensum internum soni deferrentur, qui nobis afferunt multiplicem vtilitatem. Efficiunt enim, vt imminens bonum vel malum percipiamus, vt musicis numeris nos oblectemus, & quod maximum est, vt nos ipsos loquentes audiamus, atque adeo disciplinae capaces simus: quo bono nullum majus hîc esse potest: & hinc est quod philosophi non dubitent interdum auditum visui praeferre: quamuis conspectus lucis, colorum & figurarum plurimum afferat tum voluptatis, tum vtilitatis. Sunt certè duo praestantissimi sensus, visus & auditus. Sed alij tamen interim magis necessarij sunt animanti: quòd ijs nullo modo destitui possit: gustum atque tactum dico. Nam sine gustu vix vlla cibi atque potus vtilitas foret, quibus tamen carere non licet. At sine tactu stirpes, non animantia, essemus. Eos itaque sensus deinceps perpendamus. Sed inter hos & priores medius est olfactus: qui propterea priorem considerationem requirit. De olfactu.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
