# De natura libri V 369

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/369

Cùm verò verò principium totius facultatis animalis cerebrum esse constet, & qualitas olfactilis per narium concauitatem transmittatur, ac ad principium narium ethmoide os perforatum sit, necnon dura tenuisque membrana, certè commodissimò per hosce medios liberos ductus olfactilis qualitas potuit transmitti: qui si fuerint impediti, velut in coryzis, olfactum etiam intercipere vel deprauaArist. 2. de re solent. hinc est etiam, quod ad olfactum inspigene. ani. rationem necessariam esse dicant: quod quidem capit. 9. quanquam hominibus magis peculiare, tamen est ani. ca. 7. omnibus animantibus terrestribus commune, quae sine respiratione nec olfaciunt, nec viuunt. Aquatica, tamersi non respirent, aquam tamen & aërem etiam qualitatibus odoratis infectum recipiunt: attamen quae versantur in aëre, per eum euidentius qualitates odoratas discernunt, & habent etiam ad eas instrumenta maiore quodam artificio constructa: nasum scilicet, & eius concauitatem geminam, quam nares appellamus: deinde foramina caluariae, necnon membranarum: insuper cerebri processus, quemadmodum iam dicebamus. Instrumen quanquam haec non sunt vnis vsibus à natura destitorum olnata. Nam per eos ductus humores, qui in cerebro factus varedundare solent, expurgantur: ac ob id etiam in rij vsus. palati concauitatem, atque fauces, narium meatus desinunt, ad faciliorem excrementorum euacuationem: ac insuper, vt spiritus attractus, non tantum olfactum promoueat, animalemque cerebri spiritum recreet, sed vt per asperam arteriam & pulmonem versus cor transmissus, illud tum reficere, tum refrigerare vocique materiam suppeditare commodè possit. Cùm enim à natura nihil temerè fiat, eadem instrumenta facere solet in multiplicem olfactiles qualitates diuersae. L. 4. simp. Odorata quae, Arist. lib. 2. de ani. cap. 9. Olfactus instrumen

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
