# De natura libri V 376

Nicolas Biese, De natura libri V, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/376

Styptica proximips acceT uij accedunt ad acerba: paulò tamen magis à calore sunt excocta: quod discrimen in fructibus immaturis, praesertim astringentibus, in cydonijs, mespilis, prunis siluestribus, & in rosis, myrtis similibus. que facilè discernere licet. Haec enim posteriora styptica sunt, illa verò priora sunt acerba. his acida quodammodo proxima sunt: in quibus tamen terrenae partes à calore sunt attenuatae, quamuis interim frigida sunt, & retinent suam quandam adstrictionem. Amara sunt acribus vicina, minus tamen ignea, minusque tenuium partium, quae adustione quadam terrenarum partium crassiorum prouenire videntur. Ita fuligo reliquaque combusta, quamdiu crassitiem suam retinent, amara sunt: quae si magis attenuata fuerint, acria redduntur: quemadmodum in cineribus & calce cernere licet. Salsa magis terrena sunt, & cum calore succitateque manifestam habent adstrictionem. Constant enim multis partibus terrenis vna cum vestigijs igneis, sed aqueis pluribus partibus attemperatis, quam amara. Et hi quidem omnes sapores sunt cum vehementiori siccitate. Dulcia cum moderato calore minimum exsiccant & maximè sunt altrici facultati, perque consequens gustui quoque grata: qui facultati altrici seruit. Cùm autem in nobis calidum & humidum continuo consumatur, hoc cibo potuque moderate calido humidoque, qui dulcem saporem reddit, reparari debebat. Omnis tamen sapor ab affectione quadam in humido prouenit: quae quidem affectio fit à sic. co. Nam quod nullam siccitatem continet, saporem nullum habet, & insipidum vocatur: quod quidem est tanquam priuatio materiaque omnium laporum. Sed dulcia continent siccitatem altrici facultati commoderatam. Siccitate verò destituta, quamuis tactum afficiant & humectent, nullam differentiam pariunt in gustu, qui tantum distinguit moderatam dulcium affectionem à reliquis, quae modum siccitatis, altrici facultati conducibilem, excedunt; at quatenus siccitas est cum calore vel frigore, linguae diuersis affectionibus, diuersos pariunt sapores.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
