Latin
CAP. XVIII
Nicolas Biese, De natura libri V 378
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem septem paria neruorum, vna cum fuis distinctis initijs, quae prodeunt ex cerebri basi. Sunt alia plurima paria, quae medulla spinalis distribuit in vniuersum corpus: per quos omnes species sensiles ad principium sentiendi, quod in cerebro constitutum est transmittuntur. Sentiendi verò principium constitutum esse videtur non in medulla, sed in ipsis cerebri membranis. Nam earum affectiones, non autem medullae, statim percipi videmus: tanquam earum species animam confestim attingant, quemadmodum &affectiones neruorum. Quòd autem in cerebro, praesertim in eius membranis, vel potius in harum spiritu, &praecipuè circa basim sensus sit, mirum non est: cum enim ea quae conceptura fuerat anima, proximius accedere debuerint ad eius naturam, species istae, quae propius ad corpoream animaeque naturam accedunt, requirebant subiectum, quod minimum particeps esset corporaturae: nimirum spiritum, quem animalem vocant, qui iam in naturam aetheri quodammodo similem est attenuatus, neruorumque, maximè tamen cerebri substantia continetur. Eius igitur spiritus affectiones per speciem anima facillimè concipit &agnoscit: cum eius praecipuè, tamersi reliquarum quoque partium corporis sit forma, sic ex subiecto corporeo tenuissimo, spiritu scilicet animali, in subiectum incorporeum animam scilicet, affectiones transsumuntur, &ex corporeis incorporeae redduntur. haec esse ratio videtur, quod per affectionem spiritus animalis, &non reliquarum corporis partium, fiat sensus, &quod necesse sit, eum spiritum affici, qui cerebri membranarumve substantia continetur: quod cum eius affectionibus operationes animae coniunctae, recipiant &transferant per speciem veritatem corporatorum.