# De natura libri V 382

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER QVINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382

Igitur externa sensuum instrumenta tantum seruiunt sentiendi facultati communi, quae quidem intus sedem suam elegit: & si distracta fuerit, impedita, vel occupata, protinus cum ea sensus exterius diminuitur vel aboletur: vt in somno cernere licet, & animo grauioribus curis detento: aut etiam medijs neruorum vijs interceptis. hoc autem accidit, non tantum quia vis extrorsum se non extendat, sed quòd, quamuis eodem afficiantur instrumenta externa modo, per principium anima non percipiat affectionem. Saepe quoque sensus quidam existit, citra vllam externorum instrumentorum affectionem, vt in suffusorum phantasmatis, & aurium sibilis intelligere licet: vnde facilè quoque cognoscamus, non in instrumentis externis, sed intus sensum absolui. Hoc etiam demonstrant ea sensilia, quae communia vocantur, nec exterius sensuum instrumentis percibiuntur. Cùm autem vno possimus tum haec, tum reliqua cuncta discernere plures sensus non videmur debere desiderare. Communia tamen longè perciLIB. V. percipiuntur alio, quam priuata, modo: nam quanquam per instrumenta externa transmittuntur, ab ijs haec tamen instrumenta non afficiuntur: sed quemadmodum colorum species, citra aëris affectionem ad oculos, ita species sensilium communium, per instrumenta sensuum externorum, citra horum affectionem, ad instrumentum sensus communis transmittuntur. Non enim communia, quemadmodum sensilia priuata, vim affectionis in instrumentum aliquod externum habent.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
