Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 385
Unproofread scanNot analysed yet
DE NATVRA sunt, diuersis afficiuntur. Sensilia verò communia, magnitudo, numerus, figura, positio, motus quies, alterius generis esse videntur: quę quia perinde formis &viribus elementorum accepta non debentur, in ea quę constant ex elementis, instrumenta sentiendi, perinde non agunt: sed potius ex ipsa materia vim suam habent: propter quam nimirum omnia corporata sunt, magnitudinem, numerum, figuram &positionem aliquam partium habent. &vel secundum locum mouentur, vel quiescunt. Haec communia, non suapte natura, sed quodammodo per accidens instrumenta sensuum externorum afficiunt, &per ea quae per sese afficiunt, per propria nempe sensilia, deprehenduntur: quod nimirum cum ijs interno sensu illa sciamus esse coniuncta. Species coloris, cum specie figura corporis in quo color est, in oculo versatur: sed illa propter naturalem sympathiam oculis afficit, &videndi potestatem ad energiam redigit: haec, quia diuersi generis, &eam agendi vim non habet, est in oculo cum colore, vel potius cum colore per oculos transfertur citra tamen oculi affectionem, &cum affectionis oculi specie, quâ species coloris produxit, transmita titur per neruum opticum ad instrumentum sensus communis: idemque de reliquis sensibus atque proprijs communibusque sensilibus est dicendum. Sed quaeri potest, an, cum species affectionum externarum peruenerint ad sensum communem, afficiat huius instrumentum, an potius per hoc ad intellectum tantùm trasferantur: veluti per aërem color. Atqui aër coloris speciem aliquo modo concipit, &ab hac etiam efficitur, quamuis id sensu non percipiatur. Nam quae sunt in viridissimis pratis, aliquid viroris contrahunt, &lux quę transmittitur per aërem exterexteanum &exiguum vitium, foramini parietis ad.