# De natura libri V 386

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/386

motum, in locum obscurum, vt ex vijs publicis ir spatium domus tenebricosum, intus incidens in ali quod candidum, veluti chartam, parieti, qui foramini obijcitur, affixam, in hanc transfert externos colores: qui procul sunt à directis corporis lucidi ra dijs disiuncti: veluti priùs etiam diximus: quod non accideret, si non essent eorum colorum species in aëre medio, per quem recta lux intrò mittatur, & quo rerum vicinarum coloribus imbuto tingatur. Ita quemadmodum in aëre color, sic species affectionis instrumentorum externorum intus etiam versari videntur, & afficere instrumentum sensus communis Nam cùm in externis instrumentis sensio non fiat, sed in instrumento sensus communis, eius aliquam causam statuere decet: cùm sine causa nihil fiat in vniuersa rerum natura. forma verò corporis, nimirum anima, causa non est huius, aut illius sensionis in instrumento sensus communis: cùm illa sit eadem in omnibus corporis instrumentis, & tam in vno, quàm in alio, quiduis sentire possit suapte naturâ: quod cùm non faciat, oportet vt differentiam effectorum, affectionum nempe sensilium, ad materiae suae, instrumentorum scilicet differentia. referamus. Cùm itaque iam sentimus affectionen instrumenti externi, quam priùs non sentiebamus, oportet vt hoc fiat aliqua, non animae, sed communi instrumenti mutatione. Nam ad sensum, externi instrumenti non sufficit affectio, quae sola non potuit sensum facere nisi pariter afficeretur instrumentum sensus communis, à specie sensili priuata, per affectionem ipsius instrumenti externi. ita citra instrumenti communis affectionem videtur sensus fieri non posse. verùm quemadmodum species sensiGal. Ith. de plaHip, & Pla. Gal. lib. de plaHip. & pla. Sensuum differentia à differentia instru mentorum. Sensus communis percipit iensilia communia ver sensilia priuata. Proc Tim. eud. Sensus communis species di scernit. Substantic per acci

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
