# De natura libri V 389

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/389

Cùm enim potestate contineat omnium veritatem, etiam magnitudinum, figurarum & omnium sensilium communium, ea po testas per sensile priuatum redigitur ad energiam; & quemadmodum species communes cum proprijs, sic & sensiones in instrumento communi sunt coniunctae: quarum tamen vna, nimirum sensilis proprij, naturae sit ordine prior. Affectiones aut priuatorum sensuum communi sensu non tantùm discer nuntur, sed etiam dijudicantur: qui percipit differentias inter affectiones oculorum & aurium, à viridi vel caeruleo colore, à graui vel acuto sono. in eius enim instrumento tanquam in speculo quodam, omnes affectionum differentiae versantur. Affectiones autem causis afficientibus similes sunt: nam ab instrumento bene constituto, quod ad omnes aequabiliter aptum est, nullam differentiam habent. Cum itaque nos per sensus afficiunt, ex affectionum differentijs facilè cognoscuntur. Afficiunt autem nos per sensum accidentia corporum, quae quidem ex substantijs, tanquam earum similitudines, emaneant: & sic ab accidentium differentijs substantiae deprehenduna LIR. V. CAP. I. henduntur. Actidentium autem species in instrumento sensus communis, substantiarum species in intellectu sunt: quae sese in instrumento phanthasiae coniungunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
