Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 393
Unproofread scanNot analysed yet
An autem omnibus instrumentis externi sensus impeditis somnus haberi debeat: quaeri posset. Atqui causa somni non in instrumentis externi, sed interni sensus instrumento constituendus esse videtur: quod instrumentum, quamuis multae species non transmittantur, aut etiam propter morbum aliquem externorum instrumentorum transmitti non possint, nihilominus liberum esse potest. Erit itaque, si fuerint omnia instrumenta sensus externi impedita, potiùs carentia quaedam sensus, quam somnus: quamuis haec rarissimè, breuissimoque tempore contingere queat: cùm tactus planè necessarius sit animanti, quemadmodum paulò ante dicebamus. Accidit autem impedimentum secundum naturam in instrumento sensus communis, quòd speciebus minùs peruium fiat, deficiente scilicet eius veluti lucida quadam perspicuitate: quę partim formae, partim materiae debetur. Nam animae coniunctae qualitas veluti lucem suam affert: siquidem materia sit illi reccipiendae accommodata. Materiam hîc spiritalem quandam lubstantiam appello: quę si pura sit, lucidam animae qualitatem facillimè recipere transmittereque potest. Sed ad euidentiam operationis opus est etiam eius iusta quantitate. Quod autem materia, praesertim spiritalis, continuis operationibus vehementiùs consumatur, est manifestum.