# De natura libri V 394

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/394

Cùm igitur anima spiritus deficientes percipit actionibus sensuum non esse pares, ad alias naturales sese conuertit. quamuis enim in toto corpore tota sit, in omnibus corporis partibus eius pares non sunt actiones: sed in ijs partibus sunt pleniores, quae melius constitutae sunt & quarum actiones magis necessariae sunt vniuerso: quae nimirum formae totius magis sunt curae. Duplex igitur hîc sese causa coniungit: quòd spiritus pauci, multam animae qualiratem capere non possint, & quòd anima ad alias actiones conuersa, tam multam suam vim ad instru mentum sensus communis non diffundat: vnde fit, vt hoc in angustum constrictum, speciem externam excludat: cum quibus alia quoque causa se coniungere solet, vapores scilicet multi sursum è reliquo corpore delati: quod quidem accidit nocturno tepore, praesertim frigido, nec non humid a: quo tempore quoque vapores, constricta cute, perinde transpirare non possunt, potissimum quidem post largiorem coenam. Tum autem etiam homines dormiturientes decubitu caput vaporibus magis implent. Sed haec omnia natura rectè praeuidit & constituit: quo naturales actiones per interualla iusta meliùs obirentur, & interim spiritus animalis iactura resarciretur. Itaque dum alimentum concoquitur, spiritus animalis reparatur, & eo concocto, ferè tatus is spiritus est, vt reliquis diurnis actionibus sufficere queat: & etiam interim, ipsi vapores, qui sensum grauabant, ex parte sunt in augmentum spi ritus animalis mutati. si verò reliquiae sunt quemadmodum post somnum esse solent, luce maiore, & animae energia superueniente facile discutiuntur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
