Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 395
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem defectum spiritus, multitudinem, que vaporum esse causam somni dixerimus, tamen saepe species quaedam obuersantes phantasiae, animam ad se trahunt, &ad alias actiones planè digredi non sinunt: quemadmodum in grauioribus curis accidere solet: quae cum spiritibus vapores etiam consumunt. Sed post graues curas, vbi defectum spi ritus amplius anima ferre nequit, à cogitationibus tanquam vi quadam distrahitur ad opera naturae: tumque tantò profundior obrepit somnus: quòd spiritus multus consumptus sit, qui multam reparationem, &multa cruditas multam concoctionem requirat. Haec de somno vigiliaque sufficiant hoc loco. Nam alia multa, quae pertinent ad medicam considerationem, à nobis alibi sunt explicata. Et hactenus de sensibus externis &de interno sensu, quem communem vocant, satis. Cùm hoc autem vehementer est coniuncta facultas, quam phantasiam, &quidam etiam imaginationem vocant: de qua pauca quaedam sunt etiam dicenda: &deinceps ad alias facultates, cum hac coniunctas, velut opinionem, rationem, memoriam est nobis progrediendum. De phantasia, &insomnijs. CAP. III. Voad anima corporis affectionibus per speciem in instrumento communi com mouetur, sensus, quoad suis affectioniCbus ipsa per speciem sensilem idem instrumentum afficit, phantasia facultas hęc nominetur: qua, tanquam in speculo corporato, ipecies suas, quas continet incorporeas, cum conditionibus corporaV, iiij Phantasiae, &sensu communis differentia. Phantasiae &sensus communis instrume tum. Phantasis &sensus communis idem essi potest in strumenrum. Insom nium quid poratis intuetur atque adeò ab ijs vna cum instrumento afficitur, ad communem humanaeque naturae consentaneam rerum cognitionem.