# De natura libri V 397

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397

Quamuis autem cum phantasia sensus communis valde coniunctus sit, si quis rectè consideret, magnum inueniet discrimen: quòd dicatur phantasia, quoad haec ab anima, sensus verò communis, quatenus ab instrumentis sensus externi species recipit & ad animam transmittit. Ita quamuis eiusdem generis species sint, illud vnde proficiscuntur est diuersum. Sed an idem sensus communis & phantasiae sit instrumentum, hîc quaeri potest. At cùm harum facultatum energiae saepe sint seiunctae: veluri dum dormimus, & interim de varijs rebus somniamus, per som num instrumentum sensus communis esse videtur obsessum, & liberum instrumetum phantasia: quod quidem accidere nullo modo posse videatur, siquidem vtriusque facultatis idem sit instrumentum. Fieri tamen potest, vt, quamuis sit idem instrumentum, animae vis tanta, quantam natura desiderat, ad instrumenta sensus externi non extedatur, & vt spatia, per quae species externae transferuntur, sint impedita: vnde confestim sensus consopiantur: qui ad energiam suam iustam animae qualitatem à principio suo, spatiumque liberum, postulant; vt interim satis multa sit animae vis intus in eodem phantasiae sensusque communis instrumento, quae circa species iam conceptas se possit exercere: quod per insomnia videmus euenire; in quibus exclusis speciebus externis, circa species, quę sunt intus animus est occupatus: de quibus, quoniam ad phantasiam pertinent, iam pauca dicamus. Vocatur autem insomnium, cùm per somnum affectiones instrumenti phantasiae anima sentit: vel si breuius dicere velimus, phantasia quaedam per somnum. Affectiones autem eius instrumenti, vel illi propriae sunt, vel ac cedunt aliunde. Propria sunt vestigia quaedam affectionum praeteritarum, vel à corpore, vel ab anima, vel à rebus externis. Quòd enim species in medijs accommodatis frequentiùs & diutiùs haerere soleant, iam est à nobis explicatum. Corpus autem affectiones quoque suas ad instrumentum sensus comunis transmittit, quae per somnum etiam anima afficere possunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
