Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 398
Unproofread scanNot analysed yet
Animae rursus affectiones, praesertim recentes, in instrumentum phantasię recurrentes, eius affectionibus animam afficiunt, &insuper species, à rebus externis, à sideribus, à substantijs incorporeis frequenter instrumentum phantasiae, necnon etiam corpus &animam afficere solent. Tot ferè somniorum omnium esse causae possunt. Quae verò sit causa singulorum, difficillimum est explis catu. Si tamen animus recenter non fuerit affectus, &corpus planè secundum naturam sit constitutum, nec in ratione victus aliquo modo sit erratum, verisimile fuerit, insomnia potiùs à causis externis mo ueri. Externae verò certum quendam suum ordine seruant. Nam &siderum, &elementorum certi mo tus sunt, &etiam in suum ordinem redactae sunt efu fectiones mentium incorporearum: quae quoque per corpora, per orbes caelestes ac elementorum, reliquaque composita, perfici solent. Et hinc ess quòd per insomnia multi, qui hanc artem profiter tur, multa polliceantur: quòd in rebus, quae certe quodam constant ordine, liceat ex vnis alia coniectare: quae nimirum sese inuicem naturali quodam ductu consequantur vel antecedant: vt si quis ex morte vestibusque lugubribus, matrimonium &fecundos liberos; aut ex matrimonio, per insomnium vxoris mortem vaticinetur: qualia multa sunt apud eos, qui proprios de insomnijs libros conscripserunt.