Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 404
Unproofread scanNot analysed yet
De modo cognitionis humanae. CAP. V. Ed cùm animam incorpoream eitraque dimensionem indiuiduam esse constet. quaeri potest, quam ob rem potiùs à corporeis quam incorporeis, sibi nimirum similibus, commoueatur. videmus enim homines corpo rea facile, sed incorporea vixdum percipere, nec nisi cum circunstatijs quibusdam corporatis. Et tamen est anima ipsa quae intelligit, non corpus, non aliquid mediae cuiusdam inter animam atque corpus naturae. Verùm si rectè consideremus, incorporeque rum infimum, corporibusque proximum, ipsa locum tenet: &hinc est, quòd incorporea, quae concipit, proximiùs ad corporaturam accedant, &semper huius quasdam referant conditiones. Species enim corporum, circa quas versatur, inter corporea &incorporea medium quendam locum obtinuerunt, &incorporeorum species, cum ijs in animę na tura coniunctae, induunt conditiones corporaturae. Insuper, cùm anima sit in vnam naturam cum corpore coniuncta, corporis affectiones concipit, quae continuae sunt à rebus externis, à quibus iam ab origine continuo est imbuta: &ob id etiam affectiones, à rebus incorporeis prouenientes, ijsdem imbuuntur: quae nec tam continuae sunt, nec perinde sunt in nostra potestate, sed potiùs in arbitrio mentium Deique sitae. Deinde mens in corporaturam vergens corporeum tanquam colorem contrahit, maximè cùm propter vitium vltra suam natura sit incorporaturam demersa. hinc est, quod cur potius corpo rea intelligat. Anima infima incorporeorum. Anima cum corpo re potius corpora. ta percipit. quod omnes eius energiae referant quandam corporaturam. Sed tamen communia sunt incorporea, circa quae saepissimè versatur: quae quidem communia, incorporea sua vi, ex singularibus colligere nouit.