# De natura libri V 406

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/406

Cùm enim à multis singularibus per sensus afficiatur, omnium affectiones comprehendit, & ex af fectionum similitudine species & genus, ex dissimilitudine differentias rerum constituit: quemadmodum iam dicebamus: quod opus certè corporeae naturae tribui nequit. Deinde dimensionem & corporaturam à rebus incorporeis segregat, sine qua essentiam eorum cognoscit: vt si quis solis radium per vitrum tinctum cernat, & eum à vitro non mitti deprehendat, aliam eius causam esse non dubitabit: quamuis huius qualitatem non intueatur. Anima namque qualitatem rerum ex affectionis modo deprehendit, & scit ab essentia quapiam eam proue nire, sed affectio potiùs est corporata, propter causas iam à nobis enumeratas: nisi magno studio sese versus incorporea subducat, ac ad ea conuersa, qualitatibus eorum imbui sese patiatur. Afficitur enim ab ijs potissimum, quae suo motu potiùs attingit. maximè verò eius afficitur contactu & affectione vel perfectione potius, qui sincerae veritatis omnis est auctor, ac animam in hanc crassiorem comparaturam properantem, reuocat, atque maculas, aciem eius hebetantes, deterget. Quanquam enim anima sit in infimo incorporeorum, tamen potentiam habet, qua à superioribus in superiorem aliquem ordinem redigatur: praesertim ab eo, qui summus est & eiusdem naturae particeps, nimirum humanę. Habet etiam corpus potentiam, qua ab anima, iam superioris naturae participe, viqe superiori, redigatur in animalem quandam natura. Haec verò potentia, tametsi vitijs admodum fracta, non tamen est planè sublata, sed in energiam suam aliquando redigenda, cùm iam animam suam in meliorem ordinem redactam fuerit consecuta. Tum incorporeorum scien tia, corporaturae considerationem superabit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
