# De natura libri V 407

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/407

Nunc verò nostra mens intelligentiam rerum incorporearum suapte natura habet admodum obscuram: quem semper cum cognitione corporea cupiat coniungi: quarum vna aliam velut illustret. Incorporeorum cognitio tanquam est per causam, corporeo- Cognitio rum verò veluti per effectum & experimentum. quae per cauiam, & ef quidem vtraque cognitio plenior est, quàm quęque fectum, separatae: non quod homines absolutiorem rerum cognitionem habeant, quàm mentes à corporatura separatae: sed quòd hae pleniorem cognitionem habeant per causam, homines autem obscuram: quae cum cognitione per effecta plenior est, quàm si sit sola. multò tamen adhuc est obscurior vtraque, quàm cognitio mentium incorporearum: cùm nimirum homines inferiorem teneant locum. praesertim hîc, vbi iam anima vehementer est in corpoream naturam detracta, multò perfectior erit, cùm corpus ad animae proximam quandam & indiuiduam naturam fuerit redactum: quod tamen, quanquam indiuiduum, diuisionis & dimensionis potentiam habebit, qua corporaturae rationes comprehendamus, ac vtraque, tum corporum, tum incorporeorum cognitione, per causas & effecta, simus perfectiores, Cognitio cognitione dico media, nimirum humanae naturae medio ho mediae, sed in suo genere perfecta, accommodata: mini acvltra quam cognitionem mediam, in suo genere abcommodasolutam, non debemus aliam desiderare. Motus omnis finis. Intellectus practicus. Intellectus pra cticus dil fert ab ap petitu. Instrumen ta motus De appetitu, & motu. CAP. VI. Vm sensum, tum externum, tum internum iam breuiter explicauerimus, deinceps de mo tu pauca quaeda dicamus. In animante ve rò principium motus appetitus nominatur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
