# De natura libri V 409

Nicolas Biese, De natura libri V, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/409

vt autem semper à suis initijs omnia repetamus, cum nihil temerè fiat ab vniuersa rerum natura, motus om nis sit, vel ad consecutionem alicuius boni, vęl ad euita tionem mali sed oportet, vt bonum vel malum prius cognoscatur; ad ignotum enim temerè ferremur. Cùm verò bonum dicatur, quatenus nos aliquid meliores reddat, facultas, quae concipit illud ipsum, quoniam in agendo versatur intellectus practicus nominatur. Hoc bonum, quod nos attingit, statim animam incitat ad motum: quo nimirum illud consequamur: & principium eius motus in animo vocatur appetitus: quatenus animus ex, cognitione bo ni fit ad hoc ipsum naturâ propensus. Intellectus itaque practicus & appetitus, quanquam sint in eodem corporis instrumento, ratione tamen sunt diuersi. Nam ille dicitur, quatenus anima concipit speciem boni, hic verò, quatenus ea concepta fit animus propensus, ad illud ipsum bonum, quod prae se fert eadem illa species concepta. Propensitudo tamen non statim exit in actionem: quia potest à voluntate superiori coërceri, possunt etiam instrumenta motus impediri. Quòd autem musculi, sint instrumenta corporei motus est manifestum. Verùm hi procul distant ab intellectus practici, necnon appetitus instrumento. Cùm enim corpus, ob commodiorem motum & reliquum vsum, oblongum & erectum esse deberet, atque crurum, dorsi, colli, capitis diuersis & articulatis ossibus firmatum atque distinctum, in ea singula suos musculos oportebat inseri, contractionis atque flexionis causa.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
