Latin
DE NATVRA
Nicolas Biese, De natura libri V 410
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ob id etiam oporrebat ossa singula proprijs articulis esse distincta, necnon tendines ex musculis in ossium duritien implantari: cùm musculi molliores sint, &quae diuersi generis sunt deceat per sua media connectiOportebat etiam ex appetitus instrumento partem aliquam corporis in musculorum caput inseri, per quam vis appetitus transferretur: cùm per vacuum aut per alienam substantiam ea vis transmitti non possit. haec autem corporis pars, quae vim voluntatis &appetitus ad musculos defert, neruus motorius appellatur, cùm cerebro spinalique medulla consentiens, &etiam cum capite musculorum. Er Motus ra gò cùm species boni maliue concepta fuerit &ap-tio. petitum excitarit, ac eius, seu voluntatis, accesserit motus, vis &species per neruos atque spinalem medullam ad musculos fertur: quicum eandem formam substantialem, vt philosophi loquuntur, animam scilicet, &summam aptitudinem ad motum contractionis habeant, haec aptitudo motus à specie boni per neruos à cerebro translata, excitatur ad motus energiam: cùm in animante bene constituto, nihil aliud ad motum, quàm illius speciei pręsentia desideretur. Scimus enim plura coniuncta Motus vnde abo multa facere, quae non facerent separata: sic visio fit leatur: per speciem coloris, cum oculorum cerebrique constitutione coniuncta. hinc est, quod cùm species vel non concipitur, vel non trasmittitur, vel cùm, propter impeditum maleue constitutum neruum, transmitti nequit, motus statim intercipiatur. Sunt autem tam multi tamque magni musculi, per singulas corporis partes distributi, qui eas ad omnem motum necessarium &vtilem commodissimè flectere possint, in animante secundum naturam constituto.