Latin
414
Nicolas Biese, De natura libri V 414
Unproofread scanNot analysed yet
nec ossa, quibus annectuntur, minori sunt arte constructa, siue brachij ad humeros atque scapulam, siue circa cubitum &manuum articulationem siue ossa tarsi quatuor, siue quinque pedij, siue vertebras septem ceruicis, duodecim thoracis, quinque lumborum, ac reliquas ossis sacri partes, cum suis appendicibus, consideremus: siue etiam femoris cum coxa, nec non cum tibia, &huius cum pedis ossibus compositionem perpendamus. Immo etiam ipsa σισαμοειδὴ, quamuis exigua, summi artificij sunt: quae totidem in manibus, &in pedibus sunt: in secundis nimirum pollicis internodijs duo, in tertio internodio, &singulis quatuor digitorum internodijs vnum: quemadmodum &ad conuexam posterioris lateris postbrachialis: in reliquis internodijs, exceptis senibus rarius, vnum. haec omnia tum ad motum, tum ad firmitudinem, summam artem ostendunt. nam in ijs omnibus nihil superfluum, nihil deficiens, reperiemus nec in substantia, nec in magnitudine, nec in numero, nec in figura, nec in positione, nec in continuatione: quod quidem de reliquis etiam omnibus est iudicandum. Sic &dorso tales à natura musculi dati sunt, quales ad omnem eius motum possint desiderari. Inter quos primi à quinta thoracis vertebra, vbi cossa ipsi coarticulatur, ad anteriorem primae ceruicis vertebrae sedem exuberanti processui, &obscure occipitio implantatur, ac anteriori vertebrarum sedi obnascuntur, qui commpdissime neruos ν σ 4 X iiij etiam Obyl etiam accipiunt ab anteriori primi paris ceruicis, ab anteriori secundi, ab anterioris rami prima propagine tertij ceruicis, &à secunda quarti paris, secundo commista.