# De natura libri V 418

Nicolas Biese, De natura libri V, 418. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/418

verum in foetu calida constitutio & non humida materiam multi spiritus vitalis praebet, ob quam respiratio perinde non desideratur. haec igitur est vna causa propter quam, in ijs qui proferuntur in lucem, & non prius respiratio requiratur: nihiloninus & aliae sese coniungunt. Nam tempore partus, calor corporis acrior redditur, quàm vt eum infans sine respiratione diutiùs possit sustinere: proptereaque plures quoque fuligines gignuntur, quàm vt citra expirationem commodè possint expurgari: quod sentiens foetus vt respiret, in apertam lucem exitum sibi quaerit: & post partum, vsum respirationis & omnium instrumentorum illi seruientium statim agnoscit. Est autem praecipuum instrumentum musculus, quem septum transuersum appellant, ventrem à pectore distinguens: in medio, circa caput, neruosus, in circuitu musculosus: qui cum natura versus cor incuruetur, dum ad principium suum trahitur, obliquitatem illam suam in rectitudinem mutat: vna de fit, vt in pectore locus vacuus sit futurus si non externus aër per inspirationem inseratur. Dum autem in rectitudinem diaphragma mutatur, cùm sursum incuruum sit, necessario deorsum mouetur: vnde sit etiam, vt ab eo ventriculus, cum partibus vicinis, comprimatur, & abdomen extendatur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
