Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 42
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ea verò quae sunt eius generis natura maximè pertinere vinetur. Intra lunam itaque natura propriè vocata coercetur, quanquam saepius eius nomen etiam ad principium actiui motus refertur: vt cum naturam corporum coelestium &medicamentorum intelligimus, qua nos afficere possunt. Multiplex est itaque naturae nominis significatio: propria eorum, quae omnis motus &etiam quietis, deinde eorum, quae nec generationis nec incrementi, sed motus per locum &alterationis internum principium habent: postremò etiam incorporeorum, quae quamuis per se de loco non mouentur, qualitatibus tamen suis mutantur. De forma &materia. CAP. II. Aec verò corpora quae lunę circuitu continentur, quamuis simplicissima, diuersis tamen ex partibus componuntur. Nam per generationem &corruptionem essentia quaepiam ex hac natura rerum expellitur, ac in eam alia introducitur, quam vtramque formam nominarunt: &aliquid etiam est de quo, veluti loco, forma formam expellit: quod materiam vocarunt; vtramque verò principium insitum, &veluti partem, substantiarum physicarum dixerunt. Quoniam autem difficile composita cognoscantur, nisi prius in sua simplicia dissoluantur, de iis duabus naturae partibus, praetermissis veterum controuersiis, nunc dicemus, 4 iij dicemus, &vt rem omnem melius intelligamus, initium orationis paulò altius repetemus, Platonicos ac Aristotelicos maximè secuti. Quin itaque sit vna omnium rerum causa, nimirum Deus Opti. Maxi.