Latin
421
Nicolas Biese, De natura libri V 421
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim expiratio vim aliquam affert laryngi, atque faucibus, sonum edit, quemadmodum ex ijs quae prius diximus, facile cognosci potest: &quidem sonum grauem edit, vel acutum: quatenus quod diuerberat, quodque diuerberatur magnum est, vel parum. quatenus autem ille sonus affectum aliquem animantis significat, vox appellatur, &oratio, vel pars orationis, quatenus ex impositione quippiam significare potest: praesertim cum articulationem iam est linguae motu consecutus. Concipit autem pręcipuè qualitatem violentae diuerberationis aër, qui larynge, faucibus, ore, palato continetur: &qualitas diuerberationis per continuum aërem defertur ad aures. vt autem pręter vsum reliquum respirationis arteria, quam asperam vocant voci commodiùs seruiat, multis bronchijs est in pulmones distributa, quibus aërem, ad vim vocis, suppeditat, ac est, securitatis &motus causa, multis cartilaginibus atque ligamentis connexa, &tum interius, tum exterius, membrana quadam obducta, quae quidem, vt voci meliùs seruiat, intus lento quodam humore rigatur ob eandem quoque causam, natura secundę cartilagini glandulas affixit: quae succum reciperent atque subministrarent. sic fistulas, quò magis sonorae sint, oleo quopiam inungi, necnon saliua madefieri videmus. In bronchijs varietas etiam vsum suum affert cum ad motum tum ad earum partium conseruationem. Quòd verò cartilaginibus magis conueniat figura circularis, est manifestum, excepta portione, quae iam aesophagum attingit: ne cartilaginum duritie cibi descensus impediretur Prima tamen tota circularis est: quòd eam cibus facilè superet, &ab ea, postquam superauerit, quodammodo protrudatur.