Latin
424
Nicolas Biese, De natura libri V 424
Unproofread scanNot analysed yet
in voce, videmus euenire: nimirum ab aëre, qui inflatur, &eum diuerberat, qui fistula continetur vt obstructo inferiori ductu, sonus aboleatur, quantoque qualitas diuerberationis per breuiorem viam elabitur, quantoque qui verberatur intus aër angustior fuerit, tanto quoque fiat acutior sonus. Sed in hominibus lingua multam varietatem ad orationis conformationem affert. Nam quamuis in animantibus alijs eadem linguae constitutio sit, ea, quemadmodum homines, nec rebus imponere nomina, nec ea lingua, tum formare, tum exprimere norunt, sed linguę tamen motus interim ijs ad cibum atque potum capiendum prodest: diximus autem natura frequenter vti rebus vnis ad plures actiones. Sed vt harum rerum causas omnes melius intelligamus, quibus moueatur tum lingua, tum larynx, musculis iam enarremus: qui certè mirum continent artificium naturae. Primi musculi laryngis exteriores qui primam cartilaginem, scutiformem scilicet, secundae, nimirum anulari connectunt, originem suam habent à primae cartilaginis imo, ac antrorsum in summum secundę ducuntur. Interiores extenduntur à summo secundae, in imam primae antrorsum: sic vt in formam x literae Graecae sese mutuo secent: quos tamen alibi Galenus pro vnis recenset. hi musculi non tantùm laryngem arctare, sed etiam breuiorem reddere videntur. Tertij ab imo secundae cartilaginis in radicem tertiae versus stomachum ducuntur. Quarti prioribus contingui sunt secundae cartilaginis regione qua primam internam respicit, in radicem tertiae distribuuntur. hi musculi quatuor, dum contrahuntur, arctare, non dilatare, laryngem videntur. Quinti musculi, veluti triplici principio, ex media primae cartilaginis sede, in anteriorem tertię cartilaginis sedem distribuuntur. qui propterea reddunt eam arctiorem. Senti sunt à basi tertiae cartilaginis, versus stomachum ad tertiae cartilaginis mediu: qui basim eius stringunt. quamuis eos quidam velut vnum numerant: qui sigula partem dilatet. Et hi quidem proprij laryngis musculi sunt, qui scilicet cartilagines eius non excedunt.