Latin
427
Nicolas Biese, De natura libri V 427
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &musculi maxillam mouentes, quanquam praecipuè cibo comminuendo seruiant, tamen etiam necessarij sunt ad orationem: inter quos primus temporalis vocatus, necnon secundus masseter dictus, ab osse iugali suam originem ducens, maxillam inferiorem claudit. tertius oritur à processibus vespertilionum alis similibus: quartus à hyoide ducitur, &extenditur ad summum mentum: qui quidem maxillam trahit deorsum. Quod verò plures sint, qui claudant, quam aperiunt, mirum non est: quoniam comminutionem cibi diximus esse praecipuum eorum opus. Alij quintum par addunt sub temporalibus &masseteribus, ab intima cauitate aliformium in capitis maxillae faciem internam insertos: &insuper hi tres faucium musculos recensent. Quanquam autem alij musculos proprios constituunt eos, quos alij tantum pro partibus habent, quilibet tamen proprijs membranis &circumscriptionibus distinguntur, quibus facilè cognoscuntur. Et haec quidem de partibus corporis, quae motui seruiunt, sufficere videntur: in quarum descriptionem latiùs digressi sumus, vt praestantissimos &maximè necessarios motus, &quod in vniuerso corpore nihil sit deficiens, nihil superfluum, nec in substantia, nec in numero, nec in magnitudine, nec in positione connexioneque, sed omnia perfecta, tum ad actionem, tum ad conseruationem sint, melius Y ij inteldibzy G Google intelligeremus: quamuis earum pleniorem explicationem alterius instituti esse non ignoramus. Ex ijs verò quae diximus humanam naturam, quamque mirabile contineat artificium, facilè cognoscere licet. Sed tamen, vt plenior tractio sit, adhuc pauca quaedam addemus. Quod partes corporis, quae cadunt in sensum, significent internam constitutionem.