# De natura libri V 44

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44

Quamuis enim ens latius, quàm vnum patere videatur, quòd vnum, nisi sit ens, esse non possit, & numerus, cùm non sit vnus, ens tamen esse dicatur, si rectè consideremus, inueniemus numerum, quoad est, etiam vnum esse: nihil autem esse, vel esse posse, quod vnitate sit omni destitutum. Multitudo namque non est vnitatis carentia: quia constat ex vnitatibus: nihil autem ex suo contrario constare potest, nec tantum numerus ex vnitatibus constat, sed oportet etiam vt ipse sit vnus. Quòd si vnum enti superius esset, non esset: quomodo nimirum sit, quod essentiae genere non contineatur: cùm id quod essentiam habet, verè demum esse dicatur. Si vnum esset inferius ente, de eo non diceretur: non enim quod inferius est, vnquam rectè pronunciatur de superiori. Nunc autem in vniuersum ens esse dicimus vnum. Quod si accidens entis esset ab alio quopiam quod non esset, ad vniuersum genus entis vnu accederet. Nam si genus vnum entis omnia complectitur, & aliquid, vnum scilicet, ad illud vniuersum accedit aliunde necessarium est, vt non ens sit illud, à quo vnum ad vniuersum genus entis accedit. Vnum igitur ab ente minimè diuersum est, sed idem ambo verè sunt quamuis ratione differant, vt homo, & animal rationale. Omnia verò conspirare videmus in vnum: quae multa partibus, vnum sunt toto: contingentia multa, sunt vnum subiecto, multa numero, sunt v. num specie & genere, multa potestate, sunt vnum energia. est itaque vnum ροιχειοτικὸν elementum & principium, & cum ente summum rerum omnium genus, nec aliquid esse potest, quod non sit vnum. loquor autem hîc de vno facto, non de rerum omnium efficiente summa causa, de qua cùm essentiam Vnum est multiplex Simpl. l. 1. phy. Plat. in Tim, Materia cognitu difficilit. Plo. l. de. ma. In Tim. L.I. meth Materia

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
