# De natura libri V 440

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440

calor enim magnam respirationem, pulmonesque magnos & musculos thoracis robustos requirit, à quibus in amplitudinem & magnitudinem costae tolluntur. at respiratio, magna robustaque talia quoque reddit instrumenta: calor autem cordis, si non à materiae copia retundatur, magnos praecipitesque motus & iracundiam ostendit. Magnus venter viscera magna, ventriculum scilicet, intestina, iecur, liene & multum omentum continere solet. Magna verò fiunt ab alimento copioso: magnaque iam facta copiosum alimentum postulant, à quo adeps exterius cum musculis quoque crescit. hęc autem omnia vorocitatis sunt atque luxus signa. paruae verò partes iam enumeratae, tum etiam aliae materiae defectum ostendunt. In parua verò mole, nec calor, nec spiritus multus esse potest. cum autem & spiritus sit actionum instrumentum non possunt ijs deficientibus actiones esse magnae. Sed potest esse calor intensus & spiritus tenuis, quibus subtiles, praecipites & acutae fiant actiones. Malè verò conformatae partes ostendunt facultatem conformatricem, hoc est formam, in materiam plenam suam non habuisse potestatem: sed in materia quiddam fuisse, quod agenti formae fuerit impedimento: vnde quoque fiant actiones deprauatae: paruitas autem, propter instrumentorum imbecillitatem, & etiam magnitudo, propter materiae molem facultatem grauantem, indicat etiam actiones diminutas. Quamuis autem obiectum ob fascias, post natiuitatem multae differentiae, tum magnitudinis tum figurae proueniant in corporibus humanis, & etiam ex motibus ac affectibus LIB. V.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
