Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 442
Unproofread scanNot analysed yet
hirsutum pectus, ob calorem cordis materięque robur, iracundiam &impietatem, hirsuta femora vim Veneream demonstrant. Dorsum hirsutum est versutis: ob spiritus animalis, qui per spinam descendit. hirsuta frons est magnanimis, ob anterius cerebrum calidum &humectum. nam cùm materia characterismus quoque formae conuenire solet. Frons quadrata, quemadmo dum &omnia moderata, bona. depressa verò fit paruaque, cerebri facultatisque formatricis defectu, quae non potuerit multam materiam ad eius partis distribuere conformationem, atque adeò significat imaginationem &sensum communem diminutum. maxillae carnosae ferè sunt gulosis: propter vigentem altricem facultatem, quodque motu cibi comminuendi sint illae partes factae robustiores: tenues autem excarnesque maxillae sunt cogitabundis, fraudulentis &insidiosis: propter siccitatem versuta, saepe quoque curis &meditationibus contractam. magnitudo nasi materiae copiam facultatisque robur in capite, quemadmodum &litudo narium ostendit: quae propterea testes sunt magnanimitatis. Simus nasus obtusus atque rotundus est leonum, longus &tenuis est auium rostro similis: quod quidem potius referendum est ad formae characterismum. Paruus fraudulentus est: etiam ob materię defectum. longę genae sunt loquaces, paruae, veluti serpentum, sunt fraudulentae: quadratae verò sunt viriles, at in ore magno labia tenuia, veluti leonibus, magnanimitatem ostendunt. In oculis verò, indicia morum praecipua sagax natura collocauit: qui si magni sint &humidi, formatricis vim, abundantiamque materiae demona monstrant: si magnitudine modum excedant, ignauiam ostendunt: parui verò siceique sunt fraudulenti: maximè si fluctuent, ob ingenij nimirum agilitatem. cùm enim oculi cerebri tanquam propagines sint, in paruis paucus quidem, sed subtilis spiritus esse solet.