# De natura libri V 442

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/442

hirsutum pectus, ob calorem cordis materięque robur, iracundiam & impietatem, hirsuta femora vim Veneream demonstrant. Dorsum hirsutum est versutis: ob spiritus animalis, qui per spinam descendit. hirsuta frons est magnanimis, ob anterius cerebrum calidum & humectum. nam cùm materia characterismus quoque formae conuenire solet. Frons quadrata, quemadmo dum & omnia moderata, bona. depressa verò fit paruaque, cerebri facultatisque formatricis defectu, quae non potuerit multam materiam ad eius partis distribuere conformationem, atque adeò significat imaginationem & sensum communem diminutum. maxillae carnosae ferè sunt gulosis: propter vigentem altricem facultatem, quodque motu cibi comminuendi sint illae partes factae robustiores: tenues autem excarnesque maxillae sunt cogitabundis, fraudulentis & insidiosis: propter siccitatem versuta, saepe quoque curis & meditationibus contractam. magnitudo nasi materiae copiam facultatisque robur in capite, quemadmodum & amplitudo narium ostendit: quae propterea testes sunt magnanimitatis. Simus nasus obtusus atque rotundus est leonum, longus & tenuis est auium rostro similis: quod quidem potius referendum est ad formae characterismum. Paruus fraudulentus est: etiam ob materię defectum. longę genae sunt loquaces, paruae, veluti serpentum, sunt fraudulentae: quadratae verò sunt viriles, at in ore magno labia tenuia, veluti leonibus, magnanimitatem ostendunt. In oculis verò, indicia morum praecipua sagax natura collocauit: qui si magni sint & humidi, formatricis vim, abundantiamque materiae demona monstrant: si magnitudine modum excedant, ignauiam ostendunt: parui verò siceique sunt fraudulenti: maximè si fluctuent, ob ingenij nimirum agilitatem. cùm enim oculi cerebri tanquam propagines sint, in paruis paucus quidem, sed subtilis spiritus esse solet.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
